- PRAECLAVIUM
- PRAECLAVIUMdixêre Veteres praetextum seu praetextam, extremitatem nempe vestis in se replicatam et corrotundatam contortamque, supra quam limbi vel fasciae purpureae vel clavi adsuebantur, quibus praetexebatur vestis. Afranius Homine: Tertiam diem praeclavium unum texere. Idem Fratriis, mea nutrix surge, si vis, profer purpuram, praeclavium contextus. Graeci παράσημον dixêre, quod Latini vertunt verbô Praeclavium; nam clavus est σημεῖον: Ut autem παρυφὴν, praetextum verterunt, sic praeclavium παράσημον. Heschius, Τάμεα τὰ ἐν ταῖς τῶν ἑματίων παράσημα Λάκωνες, Τάμεα Lacones dicebant, quae ceteris σημεῖα, h. e. praeclavia seu praetexta, quae ad oras vestium adsui solebant. Hinc etiam Graeci παράσημα ἀρχῆς et παράσημα βασιλικὰ vocant, quae liccat appellare: praeclavia seu praetexta Imperii et praeclavia seu praetexta regia. Incertum ergo est, quid sibi voluerit Nonius, qui praeclavium fuisse dixit partem vestis, quae ante clavum texebatur: Nimirum sequutus est simpliciter verbi compositionem quasi manu ducentem ad illam notionem. Meliûs Glossarum Auctor: παρυφὴ, praetexta, praeclava, hoc praeclaulum. Nam et praetexere clavis dicebant. Festus, Recinium omne vestimentum quadratum, ii qui duodecim interpretati sunt, esse dixerunt, vel togam, quâ mulieres utebantur, praetextam clavô purpudeô. Unicâ voce posset aliquis dicere. praeclavatam vel praeclavam vestem, ut auroclavas et auroclavatas dixêre passim Recentiores τὰς χρυσοσήμους. Cum igitur clavus nihil sit aliud, quam πορφύρα ὑφασμένη, praeclaevus vel praeclavium merito παρυφὴ appellatur. Circumtextum idem significabat. Varro interpretatur purpuram circum etc. Salmas. ad Vopisc. Aurelian. c. 46. Vide etiam supra in Periclysis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.